Digesta Iustiniani 10.2.2.16
inscriptio Ulpianus libro nono decimo ad edictum
D.10.2.2pr. Per familiæ erciscundæ actionem dividitur hereditas, sive ex testamento sive ab intestato, sive ex lege duodecim tabularum sive ex aliqua lege deferatur hereditas vel ex senatus consulto vel etiam constitutione: et generaliter eorum dumtaxat dividi hereditas potest, quorum peti potest hereditas.
D.10.2.2.1 Si quarta ad aliquem ex constitutione divi Pii adrogatum deferatur, quia hic neque heres neque bonorum possessor fit, utile erit familiæ erciscundæ iudicium necessarium.
D.10.2.2.2 Item si filii familias militis peculium sit․ fortius defendi potest hereditatem effectam per constitutiones, et ideo hoc iudicio locus erit.
D.10.2.2.3 In familiæ erciscundæ iudicio unusquisque heredum et rei et actoris partes sustinet.
D.10.2.2.4 Dubitandum autem non est, quin familiæ erciscundæ iudicium et inter pauciores heredes ex pluribus accipi possit.
D.10.2.2.5 In hoc iudicium etsi nomina non veniunt, tamen, si stipulationes interpositæ fuerint de divisione eorum, ut stetur ei et ut alter alteri mandet actiones procuratoremque eum in suam rem faciat, stabitur divisioni.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
