Digesta Iustiniani 10.2.16.3
inscriptio Ulpianus libro nono decimo ad edictum
D.10.2.16pr. Et puto officio iudicis contineri, ut, si volent heredes a communione usus fructus discedere, morem eis gerat cautionibus interpositis.
D.10.2.16.1 Iulianus ait, si alii fundum, alii usum fructum fundi iudex adiudicaverit, non communicari usum fructum.
D.10.2.16.2 Usus fructus et ex certo tempore et usque ad certum tempus et alternis annis adiudicari potest.
D.10.2.16.3 Id quod amnis fundo post litem contestatam alluit, æque venit in hoc iudicium.
D.10.2.16.4 Sed et si dolo vel culpa quid in usum fructum ab uno ex heredibus factum sit, hoc quoque in iudicium venire Pomponius ait: nam et omnia, quæ quis in hereditate dolo aut culpa fecit, in iudicium familiæ erciscundæ veniunt, sic tamen, si quasi heres fecerit․ et ideo si vivo testatore unus ex heredibus pecuniam sustulerit, in familiæ erciscundæ iudicium ea non venit, quia tunc nondum heres erat: ubi autem quasi heres fecit, etsi aliam præterea quis actionem habeat, tamen teneri eum familiæ erciscundæ iudicio Iulianus scribit.
D.10.2.16.5 Denique ait, si unus ex heredibus rationes hereditarias deleverit vel interleverit, teneri quidem lege Aquilia, quasi corruperit: non minus autem etiam familiæ erciscundæ iudicio.
D.10.2.16.6 Item si servus hereditarius propriam rem heredum unius subripuerit, Ofilius ait esse familiæ erciscundæ actionem et communi dividundo furtique actionem cessare․ quare agentem familiæ erciscundæ iudicio consecuturum, ut aut ei servus adiudicetur aut litis æstimatio in simplum offeratur.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
