Digesta Iustiniani 10.1.4.3
inscriptio Paulus libro vicensimo tertio ad edictum
D.10.1.4pr. Sed et loci unius controversia in partes res scindi adiudicationibus potest, prout cuiusque dominium in eo loco iudex compererit.
D.10.1.4.1 In iudicio finium regundorum etiam eius ratio fit quod interest․ quid enim si quis aliquam utilitatem ex eo loco percepit, quem vicini esse appareat? non inique damnatio eo nomine fiet․ sed et si mensor ab altero solo conductus sit, condemnatio erit facienda eius, qui non conduxit, in partem mercedis.
D.10.1.4.2 Post litem autem contestatam etiam fructus venient in hoc iudicio: nam et culpa et dolus exinde præstantur: sed ante iudicium percepti non omnimodo hoc in iudicium venient: aut enim bona fide percepit, et lucrari eum oportet, si eos consumpsit, aut mala fide, et condici oportet.
D.10.1.4.3 Sed et si quis iudici non pareat in succidenda arbore vel ædificio in fine posito deponendo parteve eius, condemnabitur.
D.10.1.4.4 Si dicantur termini deiecti vel exarati, iudex, qui de crimine cognoscit, etiam de finibus cognoscere potest.
D.10.1.4.5 Si alter fundus duorum, alter trium sit, potest iudex uni parti adiudicare locum de quo quæritur, licet plures dominos habeat, quoniam magis fundo quam personis adiudicari fines intelleguntur: hic autem cum fit adiudicatio pluribus, unusquisque portionem habebit,
D.10.1.4.6 quam in fundo habet, et pro indiviso qui communem fundum habent, inter se non condemnantur: neque enim inter ipsos accipi videtur iudicium.
D.10.1.4.7 Si communem fundum ego et tu habemus et vicinum fundum ego solus, an finium regundorum iudicium accipere possumus? et scribit Pomponius non posse nos accipere, quia ego et socius meus in hac actione adversarii esse non possumus, sed unius loco habemur․ idem Pomponius ne utile quidem iudicium dandum dicit, cum possit, qui proprium habeat, vel communem vel proprium fundum alienare et sic experiri.
D.10.1.4.8 Non solum autem inter duos fundos, verum etiam inter tres pluresve fundos accipi iudicium finium regundorum potest: ut puta singuli plurium fundorum confines sunt, trium forte vel quattuor.
D.10.1.4.9 Finium regundorum actio et in agris vectigalibus et inter eos qui usum fructum habent vel fructuarium et dominum proprietatis vicini fundi et inter eos qui iure pignoris possident competere potest.
D.10.1.4.10 Hoc iudicium locum habet in confinio prædiorum rusticorum: nam in confinio prædiorum urbanorum displicuit, neque enim confines hi, sed magis vicini dicuntur et ea communibus parietibus plerumque disterminantur․ et ideo et si in agris ædificia iuncta sint, locus huic actioni non erit: et in urbe hortorum latitudo contingere potest, ut etiam finium regundorum agi possit.
D.10.1.4.11 Sive flumen sive via publica intervenit, confinium non intellegitur, et ideo finium regundorum agi non potest,
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
