Digesta Iustiniani 1.9.8
inscriptio Ulpianus libro sexto fideicommissorum
D.1.9.8 Feminæ nuptæ clarissimis personis clarissimarum personarum appellatione continentur․ clarissimarum feminarum nomine senatorum filiæ, nisi quæ viros clarissimos sortitæ sunt, non habentur: feminis enim dignitatem clarissimam mariti tribuunt, parentes vero, donec plebeii nuptiis fuerint copulatæ: tamdiu igitur clarissima femina erit, quamdiu senatori nupta est vel clarissimo aut separata ab eo alii inferioris dignitatis non nupsit.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
