Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 1.8.9

DE DIVISIONE RERUM ET QUALITATE

inscriptio Ulpianus libro sexagensimo octavo ad edictum

D.1.8.9pr. Sacra loca ea sunt, quæ publice sunt dedicata, sive in civitate sint sive in agro.

D.1.8.9.1 Sciendum est locum publicum tunc sacrum fieri posse, cum princeps eum dedicavit vel dedicandi dedit potestatem.

D.1.8.9.2 Illud notandum est aliud esse sacrum locum, aliud sacrarium․ sacer locus est locus consecratus, sacrarium est locus, in quo sacra reponuntur, quod etiam in ædificio privato esse potest, et solent, qui liberare eum locum religione volunt, sacra inde evocare.

D.1.8.9.3 Proprie dicimus sancta, quæ neque sacra neque profana sunt, sed sanctione quadam confirmata: ut leges sanctæ sunt, sanctione enim quadam sunt subnixæ․ quod enim sanctione quadam subnixum est, id sanctum est, etsi deo non sit consecratum: et interdum in sanctionibus adicitur, ut qui ibi aliquid commisit, capite puniatur.

D.1.8.9.4 Muros autem municipales nec reficere licet sine principis vel præsidis auctoritate nec aliquid eis coniungere vel superponere.

D.1.8.9.5 Res sacra non recipit æstimationem.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑