Digesta Iustiniani 1.8.6.3
inscriptio Marcianus libro tertio institutionum
D.1.8.6pr. in tantum, ut et soli domini constituantur qui ibi ædificant, sed quamdiu ædificium manet: alioquin ædificio dilapso quasi iure postliminii revertitur locus in pristinam causam, et si alius in eodem loco ædificaverit, eius fiet.
D.1.8.6.1 Universitatis sunt, non singulorum veluti quæ in civitatibus sunt theatra et stadia et similia et si qua alia sunt communia civitatium․ ideoque nec servus communis civitatis singulorum pro parte intellegitur, sed universitatis et ideo tam contra civem quam pro eo posse servum civitatis torqueri divi fratres rescripserunt. ideo et libertus civitatis non habet necesse veniam edicti petere, si vocet in ius aliquem ex civibus.
D.1.8.6.2 Sacræ res et religiosæ et sanctæ in nullius bonis sunt.
D.1.8.6.3 Sacræ autem res sunt hæ, quæ publice consecratæ sunt, non private: si quis ergo privatim sibi sacrum constituerit, sacrum non est, sed profanum․ semel autem æde sacra facta etiam diruto ædificio locus sacer manet.
D.1.8.6.4 Religiosum autem locum unusquisque sua voluntate facit, dum mortuum infert in locum suum․ in commune autem sepulchrum etiam invitis ceteris licet inferre․ sed et in alienum locum concedente domino licet inferre: et licet postea ratum habuerit quam illatus est mortuus, religiosus locus fit.
D.1.8.6.5 Cenotaphium quoque magis placet locum esse religiosum, sicut testis in ea re est Vergilius.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
