Digesta Iustiniani 1.8.5
inscriptio Gaius libro secundo rerum cottidianarum sive aureorum
D.1.8.5pr. Riparum usus publicus est iure gentium sicut ipsius fluminis․ itaque navem ad eas appellere, funes ex arboribus ibi natis religare, retia siccare et ex mare reducere, onus aliquid in his reponere cuilibet liberum est, sicuti per ipsum flumen navigare․ sed proprietas illorum est, quorum prædiis hærent: qua de causa arbores quoque in his natæ eorundem sunt.
D.1.8.5.1 In mare piscantibus liberum est casam in litore ponere, in qua se recipiant,
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
