Digesta Iustiniani 1.8.4
inscriptio Marcianus libro tertio institutionum
D.1.8.4pr. Nemo igitur ad litus maris accedere prohibetur piscandi causa, dum tamen villis et ædificiis et monumentis abstineatur, quia non sunt iuris gentium sicut et mare: idque et divus Pius piscatoribus Formianis et Capenatis rescripsit.
D.1.8.4.1 Sed flumina pæne omnia et portus publica sunt.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
