Digesta Iustiniani 1.8.1
inscriptio Gaius libro secundo institutionum
D.1.8.1pr. Summa rerum divisio in duos articulos deducitur: nam aliæ sunt divini iuris, aliæ humani․ divini iuris sunt veluti res sacræ et religiosæ․ sanctæ quoque res, veluti muri et portæ, quodammodo divini iuris sunt․ quod autem divini iuris est, id nullius in bonis est: id vero, quod humani iuris est, plerumque alicuius in bonis est, potest autem et nullius in bonis esse: nam res hereditariæ, antequam aliquis heres existat, nullius in bonis sunt․ hæ autem res, quæ humani iuris sunt, aut publicæ sunt aut privatæ․ quæ publicæ sunt, nullius in bonis esse creduntur, ipsius enim universitatis esse creduntur: privatæ autem sunt, quæ singulorum sunt.
D.1.8.1.1 Quædam præterea res corporales sunt, quædam incorporales. corporales hæ sunt, quæ tangi possunt, veluti fundus homo vestis aurum argentum et denique aliæ res innumerabiles: incorporales sunt, quæ tangi non possunt, qualia sunt ea, quæ in iure consistunt, sicut hereditas, usus fructus, obligationes quoquo modo contractæ․ nec ad rem pertinet, quod in hereditate res corporales continentur: nam et fructus, qui ex fundo percipiuntur, corporales sunt, et id quod ex aliqua obligatione nobis debetur plerumque corporale est, veluti fundus homo pecunia: nam ipsum ius successionis et ipsum ius utendi fruendi et ipsum ius obligationis incorporale est․ eodem numero sunt et iura prædiorum urbanorum et rusticorum, quæ etiam servitutes vocantur.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
