Digesta Iustiniani 1.7.22.1
inscriptio Ulpianus libro vicensimo sexto ad Sabinum
D.1.7.22pr. Si adrogator decesserit impubere relicto filio adoptivo et mox impubes decedat, an heredes adrogatoris teneantur? et dicendum est heredes quoque restituturus et bona adrogati et præterea quartam partem.
D.1.7.22.1 Sed an impuberi adrogator substituere possit, quæritur: et puto non admitti substitutionem, nisi forte ad quartam solam quam ex bonis eius consequitur, et hactenus ut ei usque ad pubertatem substituat. ceterum si fidei eius committat, ut quandoque restituat, non oportet admitti fideicommissum, quia hoc non iudicio eius ad eum pervenit, sed principali providentia.
D.1.7.22.2 Hæc omnia dicenda sunt, sive in locum filii sive in locum nepotis aliquis impuberem adrogaverit.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
