Digesta Iustiniani 1.6.2
inscriptio Ulpianus libro octavo de officio proconsulis
D.1.6.2 Si dominus in servos sævierit vel ad impudicitiam turpemque violationem compellat, quæ sint partes præsidis, ex rescripto divi Pii ad Ælium Marcianum proconsulem Bæticæ manifestabitur․ cuius rescripti verba hæc sunt: ‘Dominorum quidem potestatem in suos servos illibatam esse oportet nec cuiquam hominum ius suum detrahi: sed dominorum interest, ne auxilium contra sævitiam vel famem vel intolerabilem iniuriam denegetur his qui iuste deprecantur․ ideoque cognosce de querellis eorum, qui ex familia Iulii Sabini ad statuam confugerunt, et si vel durius habitos quam æquum est vel infami iniuria affectos cognoveris, veniri iube ita, ut in potestate domini non revertantur․ qui si meæ constitutioni fraudem fecerit, sciet me admissum severius exsecuturum’․ divus etiam Hadrianus Umbriciam quandam matronam in quinquennium relegavit, quod ex levissimis causis ancillas atrocissime tractasset.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
