Digesta Iustiniani 1.6.1
inscriptio Gaius libro primo institutionum
D.1.6.1pr. De iure personarum alia divisio sequitur, quod quædam personæ sui iuris sunt, quædam alieno iuri subiectæ sunt․ videamus itaque de his, quæ alieno iuri subiectæ sunt: nam si cognoverimus quæ istæ personæ sunt, simul intellegemus quæ sui iuris sunt․ dispiciamus itaque de his, quæ in aliena potestate sunt.
D.1.6.1.1 Igitur in potestate sunt servi dominorum: quæ quidem potestas iuris gentium est: nam apud omnes peræque gentes animadvertere possumus dominis in servos vitæ necisque potestatem fuisse: et quodcumque per servum adquiritur, id domino adquiritur.
D.1.6.1.2 Sed hoc tempore nullis hominibus, qui sub imperio Romano sunt, licet supra modum et sine causa legibus cognita in servos suos sævire. nam ex constitutione divi Antonini qui sine causa servum suum occiderit, non minus puniri iubetur, quam qui alienum servum occiderit․ sed et maior asperitas dominorum eiusdem principis constitutione coercetur.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
