Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 1.5.5

DE STATU HOMINUM

inscriptio Marcianus libro primo institutionum

D.1.5.5pr. Et servorum quidem una est condicio: liberorum autem hominum quidam ingenui sunt, quidam libertini.

D.1.5.5.1 Servi autem in dominium nostrum rediguntur aut iure civili aut gentium: iure civili, si quis se maior viginti annis ad pretium participandum venire passus est: iure gentium servi nostri sunt, qui ab hostibus capiuntur aut qui ex ancillis nostris nascuntur.

D.1.5.5.2 Ingenui sunt, qui ex matre libera nati sunt: sufficit enim liberam fuisse eo tempore quo nascitur, licet ancilla concepit․ et e contrario si libera conceperit, deinde ancilla pariat, placuit eum qui nascitur liberum nasci․ ( nec interest iustis nuptiis concepit an vulgo), quia non debet calamitas matris nocere ei qui in ventre est.

D.1.5.5.3 Ex hoc quæsitum est, si ancilla prægnas manumissa sit, deinde ancilla postea facta aut expulsa civitate pepererit, liberum an servum pariat․ et tamen rectius probatum est liberum nasci et sufficere ei qui in ventre est liberam matrem vel medio tempore habuisse.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑