Digesta Iustiniani 1.5.4.1
inscriptio Florentinus libro nono institutionum
D.1.5.4pr. Libertas est naturalis facultas eius quod cuique facere libet, nisi si quid vi aut iure prohibetur.
D.1.5.4.1 Servitus est constitutio iuris gentium, qua quis dominio alieno contra naturam subicitur.
D.1.5.4.2 Servi ex eo appellati sunt, quod imperatores captivos vendere ac per hoc servare nec occidere solent:
D.1.5.4.3 mancipia vero dicta, quod ab hostibus manu capiantur.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
