Digesta Iustiniani 1.4.1
inscriptio Ulpianus libro primo institutionum
D.1.4.1pr. Quod principi placuit, legis habet vigorem: utpote cum lege regia, quæ de imperio eius lata est, populus ei et in eum omne suum imperium et potestatem conferat.
D.1.4.1.1 Quodcumque igitur imperator per epistulam et subscriptionem statuit vel cognoscens decrevit vel de plano interlocutus est vel edicto præcepit, legem esse constat․ hæc sunt quas volgo constitutiones appellamus.
D.1.4.1.2 Plane ex his quædam sunt personales nec ad exemplum trahuntur: nam quæ princeps alicui ob merita indulsit vel si quam poenam irrogavit vel si cui sine exemplo subvenit, personam non egreditur.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
