Digesta Iustiniani 1.2.2.2
inscriptio Pomponius libro singulari enchiridii
D.1.2.2pr. Necessarium itaque nobis videtur ipsius iuris originem atque processum demonstrare.
D.1.2.2.1 Et quidem initio civitatis nostræ populus sine lege certa, sine iure certo primum agere instituit omniaque manu a regibus gubernabantur.
D.1.2.2.2 Postea aucta ad aliquem modum civitate ipsum Romulum traditur populum in triginta partes divisisse, quas partes curias appellavit propterea quod tunc rei publicæ curam per sententias partium earum expediebat․ et ita leges quasdam et ipse curiatas ad populum tulit: tulerunt et sequentes reges․ quæ omnes conscriptæ exstant in libro Sexti Papirii, qui fuit illis temporibus, quibus Superbus Demarati Corinthii filius, ex principalibus viris․ is liber, ut diximus, appellatur ius civile Papirianum, non quia Papirius de suo quicquam ibi adiecit, sed quod leges sine ordine latas in unum composuit.
D.1.2.2.3 Exactis deinde regibus lege tribunicia omnes leges hæ exoleverunt iterumque coepit populus Romanus incerto magis iure et consuetudine aliqua uti quam per latam legem, idque prope viginti annis passus est.
D.1.2.2.4 Postea ne diutius hoc fieret, placuit publica auctoritate decem constitui viros, per quos peterentur leges a Græcis civitatibus et civitas fundaretur legibus: quas in tabulas eboreas perscriptas pro rostris composuerunt, ut possint leges apertius percipi: datumque est eis ius eo anno in civitate summum, uti leges et corrigerent, si opus esset, et interpretarentur neque provocatio ab eis sicut a reliquis magistratibus fieret․ qui ipsi animadverterunt aliquid deesse istis primis legibus ideoque sequenti anno alias duas ad easdem tabulas adiecerunt: et ita ex accedenti appellatæ sunt leges duodecim tabularum․ quarum ferendarum auctorem fuisse decemviris Hermodorum quendam Ephesium exulantem in Italia quidam rettulerunt.
D.1.2.2.5 His legibus latis coepit (ut naturaliter evenire solet, ut interpretatio desideraret prudentium auctoritatem) necessarium esse disputationem fori․ hæc disputatio et hoc ius, quod sine scripto venit compositum a prudentibus, propria parte aliqua non appellatur, ut ceteræ partes iuris suis nominibus designantur, datis propriis nominibus ceteris partibus, sed communi nomine appellatur ius civile.
D.1.2.2.6 Deinde ex his legibus eodem tempore fere actiones compositæ sunt, quibus inter se homines disceptarent: quas actiones ne populus prout vellet institueret, certas sollemnesque esse voluerunt: et appellatur hæc pars iuris legis actiones, id est legitimæ actiones․ et ita eodem pæne tempore tria hæc iura nata sunt: lege duodecim tabularum ex his fluere coepit ius civile, ex isdem legis actiones compositæ sunt․ omnium tamen harum et interpretandi scientia et actiones apud collegium pontificum erant, ex quibus constituebatur, quis quoquo anno præesset privatis․ et fere populus annis prope centum hac consuetudine usus est.
D.1.2.2.7 Postea cum Appius Claudius proposuisset et ad formam redegisset has actiones, Gnæus Flavius scriba eius libertini filius subreptum librum populo tradidit, et adeo gratum fuit id munus populo, ut tribunus plebis fieret et senator et ædilis curulis․ hic liber, qui actiones continet, appellatur ius civile Flavianum, sicut ille ius civile Papirianum: nam nec Gnæus Flavius de suo quicquam adiecit libro․ augescente civitate quia deerant quædam genera agendi, non post multum temporis spatium Sextus Ælius alias actiones composuit et librum populo dedit, qui appellatur ius Ælianum.
D.1.2.2.8 Deinde cum esset in civitate lex duodecim tabularum et ius civile, essent et legis actiones, evenit, ut plebs in discordiam cum patribus perveniret et secederet sibique iura constitueret, quæ iura plebi scita vocantur․ mox cum revocata est plebs, quia multæ discordiæ nascebantur de his plebis scitis, pro legibus placuit et ea observari lege Hortensia: et ita factum est, ut inter plebis scita et legem species constituendi interesset, potestas autem eadem esset.
D.1.2.2.9 Deinde quia difficile plebs convenire coepit, populus certe multo difficilius in tanta turba hominum, necessitas ipsa curam rei publicæ ad senatum deduxit: ita coepit senatus se interponere et quidquid constituisset observabatur, idque ius appellabatur senatus consultum.
D.1.2.2.10 Eodem tempore et magistratus iura reddebant et ut scirent cives, quod ius de quaque re quisque dicturus esset seque præmunirent, edicta proponebant․ quæ edicta prætorum ius honorarium constituerunt: honorarium dicitur, quod ab honore prætoris venerat.
D.1.2.2.11 Novissime sicut ad pauciores iuris constituendi vias transisse ipsis rebus dictantibus videbatur per partes, evenit, ut necesse esset rei publicæ per unum consuli (nam senatus non perinde omnes provincias probe gerere poterant): igitur constituto principe datum est ei ius, ut quod constituisset, ratum esset.
D.1.2.2.12 Ita in civitate nostra aut iure, id est lege, constituitur, aut est proprium ius civile, quod sine scripto in sola prudentium interpretatione consistit, aut sunt legis actiones, quæ formam agendi continent, aut plebi scitum, quod sine auctoritate patrum est constitutum, aut est magistratuum edictum, unde ius honorarium nascitur, aut senatus consultum, quod solum senatu constituente inducitur sine lege, aut est principalis constitutio, id est ut quod ipse princeps constituit pro lege servetur.
D.1.2.2.13 Post originem iuris et processum cognitum consequens est, ut de magistratuum nominibus et origine cognoscamus, quia, ut exposuimus, per eos qui iuri dicundo præsunt effectus rei accipitur: quantum est enim ius in civitate esse, nisi sint, qui iura regere possint? post hoc dein de auctorum successione dicemus, quod constare non potest ius, nisi sit aliquis iuris peritus, per quem possit cottidie in melius produci.
D.1.2.2.14 Quod ad magistratus attinet, initio civitatis huius constat reges omnem potestatem habuisse.
D.1.2.2.15 Isdem temporibus et tribunum celerum fuisse constat: is autem erat qui equitibus præerat et veluti secundum locum a regibus optinebat: quo in numero fuit Iunius Brutus, qui auctor fuit regis eiciendi.
D.1.2.2.16 Exactis deinde regibus consules constituti sunt duo: penes quos summum ius uti esset, lege rogatum est: dicti sunt ab eo, quod plurimum rei publicæ consulerent․ qui tamen ne per omnia regiam potestatem sibi vindicarent, lege lata factum est, ut ab eis provocatio esset neve possent in caput civis Romani animadvertere iniussu populi: solum relictum est illis, ut coercere possent et in vincula publica duci iuberent.
D.1.2.2.17 Post deinde cum census iam maiori tempore agendus esset et consules non sufficerent huic quoque officio, censores constituti sunt.
D.1.2.2.18 Populo deinde aucto cum crebra orerentur bella et quædam acriora a finitimis inferrentur, interdum re exigente placuit maioris potestatis magistratum constitui: itaque dictatores proditi sunt, a quibus nec provocandi ius fuit et quibus etiam capitis animadversio data est․ hunc magistratum, quoniam summam potestatem habebat, non erat fas ultra sextum mensem retineri.
D.1.2.2.19 Et his dictatoribus magistri equitum iniungebantur sic, quo modo regibus tribuni celerum: quod officium fere tale erat, quale hodie præfectorum prætorio, magistratus tamen habebantur legitimi.
D.1.2.2.20 Isdem temporibus cum plebs a patribus secessisset anno fere septimo decimo post reges exactos, tribunos sibi in monte sacro creavit, qui essent plebeii magistratus․ dicti tribuni, quod olim in tres partes populus divisus erat et ex singulis singuli creabantur: vel quia tribuum suffragio creabantur.
D.1.2.2.21 Itemque ut essent qui ædibus præessent, in quibus omnia scita sua plebs deferebat, duos ex plebe constituerunt, qui etiam ædiles appellati sunt.
D.1.2.2.22 Deinde cum ærarium populi auctius esse coepisset, ut essent qui illi præessent, constituti sunt quæstores, qui pecuniæ præessent, dicti ab eo quod inquirendæ et conservandæ pecuniæ causa creati erant.
D.1.2.2.23 Et quia, ut diximus, de capite civis Romani iniussu populi non erat lege permissum consulibus ius dicere, propterea quæstores constituebantur a populo, qui capitalibus rebus præessent: hi appellabantur quæstores parricidii, quorum etiam meminit lex duodecim tabularum.
D.1.2.2.24 Et cum placuisset leges quoque ferri, latum est ad populum, uti omnes magistratu se abdicarent, quo decemviri constituti anno uno cum magistratum prorogarent sibi et cum iniuriose tractarent neque vellent deinceps sufficere magistratibus, ut ipsi et factio sua perpetuo rem publicam occupatam retineret: nimia atque aspera dominatione eo rem perduxerant, ut exercitus a re publica secederet. initium fuisse secessionis dicitur Verginius quidam, qui cum animadvertisset Appium Claudium contra ius, quod ipse ex vetere iure in duodecim tabulas transtulerat, vindicias filiæ suæ a se abdixisse et secundum eum, qui in servitutem ab eo suppositus petierat, dixisse captumque amore virginis omne fas ac nefas miscuisse: indignatus, quod vetustissima iuris observantia in persona filiæ suæ defecisset (utpote cum Brutus, qui primus Romæ consul fuit, vindicias secundum libertatem dixisset in persona Vindicis Vitelliorum servi, qui proditionis coniurationem indicio suo detexerat) et castitatem filiæ vitæ quoque eius præferendam putaret, arrepto cultro de taberna lanionis filiam interfecit in hoc scilicet, ut morte virginis contumeliam stupri arceret, ac protinus recens a cæde madenteque adhuc filiæ cruore ad commilitones confugit․ qui universi de Algido, ubi tunc belli gerendi causa legiones erant, relictis ducibus pristinis signa in Aventinum transtulerunt, omnisque plebs urbana mox eodem se contulit, populique consensu partim in carcere necati․ ita rursus res publica suum statum recepit.
D.1.2.2.25 Deinde cum post aliquot annos duodecim tabulæ latæ sunt et plebs contenderet cum patribus et vellet ex suo quoque corpore consules creare et patres recusarent: factum est, ut tribuni militum crearentur partim ex plebe, partim ex patribus consulari potestate. hique constituti sunt vario numero: interdum enim viginti fuerunt, interdum plures, nonnumquam pauciores.
D.1.2.2.26 Deinde cum placuisset creari etiam ex plebe consules, coeperunt ex utroque corpore constitui․ tunc, ut aliquo pluris patres haberent, placuit duos ex numero patrum constitui:
D.1.2.2.27 ita facti sunt ædiles curules․ Cumque consules avocarentur bellis finitimis neque esset qui in civitate ius reddere posset, factum est, ut prætor quoque crearetur, qui urbanus appellatus est, quod in urbe ius redderet.
D.1.2.2.28 Post aliquot deinde annos non sufficiente eo prætore, quod multa turba etiam peregrinorum in civitatem veniret, creatus est et alius prætor, qui peregrinus appellatus est ab eo, quod plerumque inter peregrinos ius dicebat.
D.1.2.2.29 Deinde cum esset necessarius magistratus qui hastæ præessent, decemviri in litibus iudicandis sunt constituti.
D.1.2.2.30 Constituti sunt eodem tempore et quattuorviri qui curam viarum agerent, et triumviri monetales æris argenti auri flatores, et triumviri capitales qui carceris custodiam haberent, ut cum animadverti oporteret interventu eorum fieret.
D.1.2.2.31 Et quia magistratibus vespertinis temporibus in publicum esse inconveniens erat, quinqueviri constituti sunt cis Tiberim et ultis Tiberim, qui possint pro magistratibus fungi.
D.1.2.2.32 Capta deinde Sardinia mox Sicilia, item Hispania, deinde Narbonensi provincia totidem prætores, quot provinciæ in dicionem venerant, creati sunt, partim qui urbanis rebus, partim qui provincialibus præessent․ deinde Cornelius Sulla quæstiones publicas constituit, veluti de falso, de parricidio, de sicariis, et prætores quattuor adiecit․ deinde Gaius Iulius Cæsar duos prætores et duos ædiles qui frumento præessent et a Cerere cereales constituit․ ita duodecim prætores, sex ædiles sunt creati․ divus deinde Augustus sedecim prætores constituit․ post deinde divus Claudius duos prætores adiecit qui de fideicommisso ius dicerent, ex quibus unum divus Titus detraxit: et adiecit divus Nerva qui inter fiscum et privatos ius diceret․ ita decem et octo prætores in civitate ius dicunt.
D.1.2.2.33 Et hæc omnia, quotiens in re publica sunt magistratus, observantur: quotiens autem proficiscuntur, unus relinquitur, qui ius dicat: is vocatur præfectus urbi․ qui præfectus olim constituebatur: postea fere Latinarum feriarum causa introductus est et quotannis observatur․ nam præfectus annonæ et vigilum non sunt magistratus, sed extra ordinem utilitatis causa constituti sunt․ et tamen hi, quos Cistiberes diximus, postea ædiles senatus consulto creabantur.
D.1.2.2.34 Ergo ex his omnibus decem tribuni plebis, consules duo, decem et octo prætores, sex ædiles in civitate iura reddebant.
D.1.2.2.35 Iuris civilis scientiam plurimi et maximi viri professi sunt: sed qui eorum maximæ dignationis apud populum Romanum fuerunt, eorum in præsentia mentio habenda est, ut appareat, a quibus et qualibus hæc iura orta et tradita sunt․ et quidem ex omnibus, qui scientiam nancti sunt, ante Tiberium Coruncanium publice professum neminem traditur: ceteri autem ad hunc vel in latenti ius civile retinere cogitabant solumque consultatoribus vacare potius quam discere volentibus se præstabant.
D.1.2.2.36 Fuit autem in primis peritus Publius Papirius , qui leges regias in unum contulit․ ab hoc Appius Claudius unus ex decemviris, cuius maximum consilium in duodecim tabulis scribendis fuit․ post hunc Appius Claudius eiusdem generis maximam scientiam habuit: hic Centemmanus appellatus est, Appiam viam stravit et aquam Claudiam induxit et de Pyrrho in urbe non recipiendo sententiam tulit: hunc etiam actiones scripsisse traditum est primum de usurpationibus, qui liber non exstat: idem Appius Claudius, qui videtur ab hoc processisse, R litteram invenit, ut pro Valesiis Valerii essent et pro Fusiis Furii.
D.1.2.2.37 Fuit post eos maximæ scientiæ Sempronius , quem populus Romanus σοφὸν appellavit, nec quisquam ante hunc aut post hunc hoc nomine cognominatus est․ Gaius Scipio Nasica , qui optimus a senatu appellatus est: cui etiam publice domus in sacra via data est, quo facilius consuli posset. deinde Quintus Mucius , qui ad Carthaginienses missus legatus, cum essent duæ tesseræ positæ una pacis altera belli, arbitrio sibi dato, utram vellet referret Romam, utramque sustulit et ait Carthaginienses petere debere, utram mallent accipere.
D.1.2.2.38 Post hos fuit Tiberius Coruncanius , ut dixi, qui primus profiteri coepit: cuius tamen scriptum nullum exstat, sed responsa complura et memorabilia eius fuerunt․ deinde Sextus Ælius et frater eius Publius Ælius et Publius Atilius maximam scientiam in profitendo habuerunt, ut duo Ælii etiam consules fuerint, Atilius autem primus a populo Sapiens appellatus est․ Sextum Ælium etiam Ennius laudavit et exstat illius liber qui inscribitur ‘tripertita’, qui liber veluti cunabula iuris continet: tripertita autem dicitur, quoniam lege duodecim tabularum præposita iungitur interpretatio, deinde subtexitur legis actio․ eiusdem esse tres alii libri referuntur, quos tamen quidam negant eiusdem esse: hos sectatus ad aliquid est Cato․ deinde Marcus Cato princeps Porciæ familiæ, cuius et libri exstant: sed plurimi filii eius, ex quibus ceteri oriuntur.
D.1.2.2.39 Post hos fuerunt Publius Mucius et Brutus et Manilius , qui fundaverunt ius civile․ ex his Publius Mucius etiam decem libellos reliquit, Brutus septem, Manilius tres: et extant volumina scripta Manilii monumenta․ illi duo consulares fuerunt, Brutus prætorius, Publius autem Mucius etiam pontifex maximus.
D.1.2.2.40 Ab his profecti sunt Publius Rutilius Rufus , qui Romæ consul et Asiæ proconsul fuit, Paulus Verginius et Quintus Tubero ille stoicus Pansæ auditor, qui et ipse consul․ etiam Sextus Pompeius Gnæi Pompeii patruus fuit eodem tempore: et Coelius Antipater , qui historias conscripsit, sed plus eloquentiæ quam scientiæ iuris operam dedit: etiam Lucius Crassus frater Publii Mucii, qui Munianus dictus est: hunc Cicero ait iurisconsultorum disertissimum.
D.1.2.2.41 Post hos Quintus Mucius Publii filius pontifex maximus ius civile primus constituit generatim in libros decem et octo redigendo.
D.1.2.2.42 Mucii auditores fuerunt complures, sed præcipuæ auctoritatis Aquilius Gallus , Balbus Lucilius, Sextus Papirius, Gaius Iuventius : ex quibus Gallum maximæ auctoritatis apud populum fuisse Servius dicit․ omnes tamen hi a Servio Sulpicio nominantur: alioquin per se eorum scripta non talia exstant, ut ea omnes appetant: denique nec versantur omnino scripta eorum inter manus hominum, sed Servius libros suos complevit, pro cuius scriptura ipsorum quoque memoria habetur.
D.1.2.2.43 Servius autem Sulpicius cum in causis orandis primum locum aut pro certo post Marcum Tullium optineret, traditur ad consulendum Quintum Mucium de re amici sui pervenisse cumque eum sibi respondisse de iure Servius parum intellexisset, iterum Quintum interrogasse et a Quinto Mucio responsum esse nec tamen percepisse, et ita obiurgatum esse a Quinto Mucio: namque eum dixisse turpe esse patricio et nobili et causas oranti ius in quo versaretur ignorare․ ea velut contumelia Servius tactus operam dedit iuri civili et plurimum eos, de quibus locuti sumus, audiit, institutus a Balbo Lucilio, instructus autem maxime a Gallo Aquilio, qui fuit Cercinæ: itaque libri complures eius extant Cercinæ confecti․ hic cum in legatione perisset, statuam ei populus Romanus pro rostris posuit, et hodieque exstat pro rostris Augusti․ huius volumina complura exstant: reliquit autem prope centum et octoginta libros.
D.1.2.2.44 Ab hoc plurimi profecerunt, fere tamen hi libros conscripserunt: Alfenus Varus Gaius, Aulus Ofilius, Titus Cæsius, Aufidius Tucca, Aufidius Namusa, Flavius Priscus, Gaius Ateius, Pacuvius Labeo Antistius LabeonisAntistiipater, Cinna , Publicius Gellius ․ ex his decem libros octo conscripserunt, quorum omnes qui fuerunt libri digesti sunt ab Aufidio Namusa in centum quadraginta libros․ ex his auditoribus plurimum auctoritatis habuit Alfenus Varus et Aulus Ofilius, ex quibus Varus et consul fuit, Ofilius in equestri ordine perseveravit․ is fuit Cæsari familiarissimus et libros de iure civili plurimos et qui omnem partem operis fundarent reliquit․ nam de legibus vicensimæ primus conscribit: de iurisdictione idem edictum prætoris primus diligenter composuit, nam ante eum Servius duos libros ad Brutum perquam brevissimos ad edictum subscriptos reliquit.
D.1.2.2.45 Fuit eodem tempore et Trebatius , qui idem Corneli Maximi auditor fuit: Aulus Cascellius , Quintus Mucius Volusii auditor, denique in illius honorem testamento Publium Mucium nepotem eius reliquit heredem․ fuit autem quæstorius nec ultra proficere voluit, cum illi etiam Augustus consulatum offerret․ ex his Trebatius peritior Cascellio, Cascellius Trebatio eloquentior fuisse dicitur, Ofilius utroque doctior․ Cascellii scripta non exstant nisi unus liber bene dictorum, Trebatii complures, sed minus frequentantur.
D.1.2.2.46 Post hos quoque Tubero fuit, qui Ofilio operam dedit: fuit autem patricius et transiit a causis agendis ad ius civile, maxime postquam Quintum Ligarium accusavit nec optinuit apud Gaium Cæsarem․ is est Quintus Ligarius, qui cum Africæ oram teneret, infirmum Tuberonem applicare non permisit nec aquam haurire, quo nomine eum accusavit et Cicero defendit: exstat eius oratio satis pulcherrima, quæ inscribitur pro Quinto Ligario. Tubero doctissimus quidem habitus est iuris publici et privati et complures utriusque operis libros reliquit: sermone etiam antiquo usus affectavit scribere et ideo parum libri eius grati habentur.
D.1.2.2.47 Post hunc maximæ auctoritatis fuerunt Ateius Capito , qui Ofilium secutus est, et Antistius Labeo , qui omnes hos audivit, institutus est autem a Trebatio․ ex his Ateius consul fuit: Labeo noluit, cum offerretur ei ab Augusto consulatus, quo suffectus fieret, honorem suscipere, sed plurimum studiis operam dedit: et totum annum ita diviserat, ut Romæ sex mensibus cum studiosis esset, sex mensibus secederet et conscribendis libris operam daret․ itaque reliquit quadringenta volumina, ex quibus plurima inter manus versantur․ hi duo primum veluti diversas sectas fecerunt: nam Ateius Capito in his, quæ ei tradita fuerant, perseverabat, Labeo ingenii qualitate et fiducia doctrinæ, qui et ceteris operis sapientiæ operam dederat, plurima innovare instituit.
D.1.2.2.48 Et ita Ateio Capitoni Massurius Sabinus successit, Labeoni Nerva , qui adhuc eas dissensiones auxerunt․ hic etiam Nerva Cæsari familiarissimus fuit. Massurius Sabinus in equestri ordine fuit et publice primus respondit: posteaque hoc coepit beneficium dari, a Tiberio Cæsare hoc tamen illi concessum erat.
D.1.2.2.49 Et, ut obiter sciamus, ante tempora Augusti publice respondendi ius non a principibus dabatur, sed qui fiduciam studiorum suorum habebant, consulentibus respondebant: neque responsa utique signata dabant, sed plerumque iudicibus ipsi scribebant, aut testabantur qui illos consulebant․ primus divus Augustus, ut maior iuris auctoritas haberetur, constituit, ut ex auctoritate eius responderent: et ex illo tempore peti hoc pro beneficio coepit․ et ideo optimus princeps Hadrianus, cum ab eo viri prætorii peterent, ut sibi liceret respondere, rescripsit eis hoc non peti, sed præstari solere et ideo, si quis fiduciam sui haberet, delectari se populo ad respondendum se præpararet.
D.1.2.2.50 Ergo Sabino concessum est a Tiberio Cæsare, ut populo responderet: qui in equestri ordine iam grandis natu et fere annorum quinquaginta receptus est․ huic nec amplæ facultates fuerunt, sed plurimum a suis auditoribus sustentatus est.
D.1.2.2.51 Huic successit Gaius Cassius Longinus natus ex filia Tuberonis, quæ fuit neptis Servii Sulpicii: et ideo proavum suum Servium Sulpicium appellat․ hic consul fuit cum Quartino temporibus Tiberii, sed plurimum in civitate auctoritatis habuit eo usque, donec eum Cæsar civitate pelleret.
D.1.2.2.52 Expulsus ab eo in Sardiniam, revocatus a Vespasiano diem suum obit. Nervæ successit Proculus ․ fuit eodem tempore et Nerva filius : fuit et alius Longinus ex equestri quidem ordine, qui postea ad præturam usque pervenit․ sed Proculi auctoritas maior fuit, nam etiam plurimum potuit: appellatique sunt partim Cassiani, partim Proculiani, quæ origo a Capitone et Labeone coeperat.
D.1.2.2.53 Cassio Cælius Sabinus successit, qui plurimum temporibus Vespasiani potuit: Proculo Pegasus , qui temporibus Vespasiani præfectus urbi fuit: Cælio Sabino Priscus Iavolenus : Pegaso Celsus : patri Celso Celsus filius et Priscus Neratius , qui utrique consules fuerunt, Celsus quidem et iterum: Iavoleno Prisco Aburnius Valens et Tuscianus , item Salvius Iulianus .
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
