Digesta Iustiniani 1.2.1
inscriptio Gaius libro primo ad legem duodecim tabularum
D.1.2.1 Facturus legum vetustarum interpretationem necessario prius ab urbis initiis repetendum existimavi, non quia velim verbosos commentarios facere, sed quod in omnibus rebus animadverto id perfectum esse, quod ex omnibus suis partibus constaret: et certe cuiusque rei potissima pars principium est․ deinde si in foro causas dicentibus nefas ut ita dixerim videtur esse nulla præfatione facta iudici rem exponere: quanto magis interpretationem promittentibus inconveniens erit omissis initiis atque origine non repetita atque illotis ut ita dixerim manibus protinus materiam interpretationis tractare? namque nisi fallor istæ præfationes et libentius nos ad lectionem propositæ materiæ producunt et cum ibi venerimus, evidentiorem præstant intellectum.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
