Digesta Iustiniani 1.18.14
inscriptio Macer libro secundo de iudiciis publicis
D.1.18.14 Divus Marcus et Commodus Scapulæ Tertullo rescripserunt in hæc verba: ‘Si tibi liquido compertum est Ælium Priscum in eo furore esse, ut continua mentis alienatione omni intellectu careat, nec subest ulla suspicio matrem ab eo simulatione dementiæ occisam: potes de modo poenæ eius dissimulare, cum satis furore ipso puniatur․ et tamen diligentius custodiendus erit ac, si putabis, etiam vinculo coercendus, quoniam tam ad poenam quam ad tutelam eius et securitatem proximorum pertinebit․ si vero, ut plerumque adsolet, intervallis quibusdam sensu saniore, non forte eo momento scelus admiserit nec morbo eius danda est venia, diligenter explorabis et si quid tale compereris, consules nos, ut æstimemus, an per immanitatem facinoris, si, cum posset videri sentire, commiserit, supplicio adficiendus sit․ cum autem ex litteris tuis cognoverimus tali eum loco atque ordine esse, ut a suis vel etiam in propria villa custodiatur: recte facturus nobis videris, si eos, a quibus illo tempore observatus esset, vocaveris et causam tantæ neglegentiæ excusseris et in unumquemque eorum, prout tibi levari vel onerari culpa eius videbitur, constitueris․ nam custodes furiosis non ad hoc solum adhibentur, ne quid perniciosius ipsi in se moliantur, sed ne aliis quoque exitio sint: quod si committatur, non immerito culpæ eorum adscribendum est, qui neglegentiores in officio suo fuerint.’
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
