Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 1.16.9

DE OFFICIO PROCONSULIS ET LEGATI

inscriptio Ulpianus libro primo de officio proconsulis

D.1.16.9pr. Nec quicquam est in provincia, quod non per ipsum expediatur․ sane si fiscalis pecuniaria causa sit, quæ ad procuratorem principis respicit, melius fecerit, si abstineat.

D.1.16.9.1 Ubi decretum necessarium est, per libellum id expedire proconsul non poterit: omnia enim, quæcumque causæ cognitionem desiderant, per libellum non possunt expediri.

D.1.16.9.2 Circa advocatos patientem esse proconsulem oportet, sed cum ingenio, ne contemptibilis videatur, nec adeo dissimulare, si quos causarum concinnatores vel redemptores deprehendat, eosque solos pati postulare, quibus per edictum eius postulare permittitur.

D.1.16.9.3 De plano autem proconsul potest expedire hæc: ut obsequium parentibus et patronis liberisque patronum exhiberi iubeat: comminari etiam et terrere filium a patre oblatum, qui non ut oportet conversari dicatur, poterit de plano: similiter et libertum non obsequentem emendare aut verbis aut fustium castigatione.

D.1.16.9.4 Observare itaque eum oportet, ut sit ordo aliquis postulationum, scilicet ut omnium desideria audiantur, ne forte dum honori postulantium datur vel improbitati ceditur, mediocres desideria sua non proferant, qui aut omnino non adhibuerunt, aut minus frequentes neque in aliqua dignitate positos advocatos sibi prospexerunt.

D.1.16.9.5 Advocatos quoque petentibus debebit indulgere plerumque: feminis vel pupillis vel alias debilibus vel his, qui suæ mentis non sunt, si quis eis petat: vel si nemo sit qui petat, ultro eis dare debebit. sed si qui per potentiam adversarii non invenire se advocatum dicat, æque oportebit ei advocatum dare․ ceterum opprimi aliquem per adversarii sui potentiam non oportet: hoc enim etiam ad invidiam eius qui provinciæ præest spectat, si quis tam impotenter se gerat, ut omnes metuant adversus eum advocationem suscipere.

D.1.16.9.6 Quæ etiam omnium præsidum communia sunt et debent et ab his observari.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑