Digesta Iustiniani 1.16.7.pr
inscriptio Ulpianus libro secundo de officio proconsulis
D.1.16.7pr. Si in aliam quam celebrem civitatem vel provinciæ caput advenerit, pati debet commendari sibi civitatem laudesque suas non gravate audire, cum honori suo provinciales id vindicent: et ferias secundum mores et consuetudinem quæ retro optinuit dare.
D.1.16.7.1 Ædes sacras et opera publica circumire inspiciendi gratia, an sarta tectaque sint vel an aliqua refectione indigeant, et si qua coepta sunt ut consummentur, prout vires eius rei publicæ permittunt, curare debet curatoresque operum diligentes sollemniter præponere, ministeria quoque militaria, si opus fuerit, ad curatores adiuvandos dare.
D.1.16.7.2 Cum plenissimam autem iurisdictionem proconsul habeat, omnium partes, qui Romæ vel quasi magistratus vel extra ordinem ius dicunt, ad ipsum pertinent.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
