Digesta Iustiniani 1.15.3
inscriptio Paulus libro singulari de officio præfecti vigilum
D.1.15.3pr. nam salutem rei publicæ tueri nulli magis credidit convenire nec alium sufficere ei rei, quam Cæsarem․ itaque septem cohortes opportunis locis constituit, ut binas regiones urbis unaquæque cohors tueatur, præpositis eis tribunis et super omnes spectabili viro qui præfectus vigilum appellatur.
D.1.15.3.1 Cognoscit præfectus vigilum de incendiariis effractoribus furibus raptoribus receptatoribus, nisi si qua tam atrox tamque famosa persona sit, ut præfecto urbi remittatur․ et quia plerumque incendia culpa fiunt inhabitantium, aut fustibus castigat eos qui neglegentius ignem habuerunt, aut severa interlocutione comminatus fustium castigationem remittit.
D.1.15.3.2 Effracturæ fiunt plerumque in insulis in horreisque, ubi homines pretiosissimam partem fortunarum suarum reponunt, cum vel cella effringitur vel armarium vel arca: et custodes plerumque puniuntur, et ita divus Antoninus Erucio Claro rescripsit․ ait enim posse eum horreis effractis quæstionem habere de servis custodibus, licet in illis ipsius imperatoris portio esset.
D.1.15.3.3 Sciendum est autem præfectum vigilum per totam noctem vigilare debere et coerrare calciatum cum hamis et dolabris, ut curam adhibeant omnes inquilinos admonere, ne neglegentia aliqua incendii casus oriatur.
D.1.15.3.4 Præterea ut aquam unusquisque inquilinus in cenaculo habeat, iubetur admonere.
D.1.15.3.5 Adversus capsarios quoque, qui mercede servanda in balineis vestimenta suscipiunt, iudex est constitutus, ut, si quid in servandis vestimentis fraudulenter admiserint, ipse cognoscat.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
