Digesta Iustiniani 1.15.1
inscriptio Paulus libro singulari de officio præfecti vigilum
D.1.15.1 Apud vetustiores incendiis arcendis triumviri præerant, qui ab eo, quod excubias agebant nocturni dicti sunt: interveniebant nonnumquam et ædiles et tribuni plebis․ erat autem familia publica circa portam et muros disposita, unde si opus esset evocabatur: fuerant et privatæ familiæ, quæ incendia vel mercede vel gratia extinguerent․ deinde divus Augustus maluit per se huic rei consuli
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
