Digesta Iustiniani 1.14.3
inscriptio Ulpianus libro trigensimo octavo ad Sabinum
D.1.14.3 Barbarius Philippus cum servus fugitivus esset, Romæ præturam petiit et prætor designatus est․ sed nihil ei servitutem obstetisse ait Pomponius, quasi prætor non fuerit: atquin verum est prætura eum functum․ et tamen videamus: si servus quamdiu latuit, dignitate prætoria functus sit, quid dicemus? quæ edixit, quæ decrevit, nullius fore momenti? an fore propter utilitatem eorum, qui apud eum egerunt vel lege vel quo alio iure? et verum puto nihil eorum reprobari: hoc enim humanius est: cum etiam potuit populus Romanus servo decernere hanc potestatem, sed et si scisset servum esse, liberum effecisset․ quod ius multo magis in imperatore observandum est.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
