Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 1.12.1.8

DE OFFICIO PRÆFECTI URBI

inscriptio Ulpianus libro singulari de officio præfecti urbi

D.1.12.1pr. Omnia omnino crimina præfectura urbis sibi vindicavit, nec tantum ea, quæ intra urbem admittuntur, verum ea quoque, quæ extra urbem intra Italiam, epistula divi Severi ad Fabium Cilonem præfectum urbi missa declaratur.

D.1.12.1.1 Servos qui ad statuas confugerint, vel sua pecunia emptos ut manumittantur, de dominis querentes audiet.

D.1.12.1.2 Sed et patronos egentes de suis libertis querentes audiet, maxime si ægros se esse dicant desiderentque a libertis exhiberi.

D.1.12.1.3 Relegandi deportandique in insulam, quam imperator adsignaverit, licentiam habet.

D.1.12.1.4 Initio eiusdem epistulæ ita scriptum est: ‘cum urbem nostram fidei tuæ commiserimus’: quidquid igitur intra urbem admittitur, ad præfectum urbi videtur pertinere․ sed et si quid intra centensimum miliarium admissum sit, ad præfectum urbi pertinet: si ultra ipsum lapidem, egressum est præfecti urbi notionem.

D.1.12.1.5 Si quis servum suum adulterium commisisse dicat in uxorem suam, apud præfectum urbi erit audiendus.

D.1.12.1.6 Sed et ex interdictis quod vi aut clam aut interdicto unde vi audire potest.

D.1.12.1.7 Solent ad præfecturam urbis remitti etiam tutores sive curatores, qui male in tutela sive cura versati graviore animadversione indigent, quam ut sufficiat eis suspectorum infamia: quos probari poterit vel nummis datis tutelam occupasse, vel præmio accepto operam dedisse ut non idoneus tutor alicui daretur, vel consulto circa edendum patrimonium quantitatem minuisse, vel evidenti fraude pupilli bona alienasse.

D.1.12.1.8 Quod autem dictum est, ut servos de dominis querentes præfectus audiat, sic accipiemus non accusantes dominos (hoc enim nequaquam servo permittendum est nisi ex causis receptis) sed si verecunde expostulent, si sævitiam, si duritiam, si famem, qua eos premant, si obscenitatem, in qua eos compulerint vel compellant, apud præfectum urbi exponant․ hoc quoque officium præfecto urbi a divo Severo datum est, ut mancipia tueatur ne prostituantur.

D.1.12.1.9 Præterea curare debebit præfectus urbi, ut nummularii probe se agant circa omne negotium suum et temperent his, quæ sunt prohibita.

D.1.12.1.10 Cum patronus contemni se a liberto dixerit vel contumeliosum sibi libertum queratur vel convicium se ab eo passum liberosque suos vel uxorem vel quid huic simile obicit: præfectus urbi adiri solet et pro modo querellæ corrigere eum, aut comminari aut fustibus castigare aut ulterius procedere in poena eius solet: nam et puniendi plerumque sunt liberti․ certe si se delatum a liberto vel conspirasse eum contra se cum inimicis doceat, etiam metalli poena in eum statui debet.

D.1.12.1.11 Cura carnis omnis ut iusto pretio præbeatur ad curam præfecturæ pertinet, et ideo et forum suarium sub ipsius cura est: sed et ceterorum pecorum sive armentorum quæ ad huiusmodi præbitionem spectant ad ipsius curam pertinent.

D.1.12.1.12 Quies quoque popularium et disciplina spectaculorum ad præfecti urbi curam pertinere videtur: et sane debet etiam dispositos milites stationarios habere ad tuendam popularium quietem et ad referendum sibi quid ubi agatur.

D.1.12.1.13 Et urbe interdicere præfectus urbi et qua alia solitarum regionum potest, et negotiatione et professione et advocationibus et foro, et ad tempus et in perpetuum: interdicere poterit et spectaculis: et si quem releget ab Italia, summovere eum etiam a provincia sua.

D.1.12.1.14 Divus Severus rescripsit eos etiam, qui illicitum collegium coisse dicuntur, apud præfectum urbi accusandos.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑