Digesta Iustiniani 1.11.ult
inscriptio Aurelius Arcadius Charisius magister libellorum libro singulari de
D.1.11.1pr. Breviter commemorare necesse est, unde constituendi præfectorum prætorio officii origo manaverit․ ad vicem magistri equitum præfectus prætorio antiquitus institutos esse a quibusdam scriptoribus traditum est․ nam cum apud veteres dictatoribus ad tempus summa potestas crederetur et magistros equitum sibi eligerent, qui adsociati participales curæ ad militiæ gratia secundam post eos potestatem gererent: regimentis rei publicæ ad imperatores perpetuos translatis ad similitudinem magistrorum equitum præfecti prætorio a principibus electi sunt․ data est plenior eis licentia ad disciplinæ publicæ emendationem.
D.1.11.1.1 His cunabulis præfectorum auctoritas initiata in tantum meruit augeri, ut appellari a præfectis prætorio non possit․ nam cum ante quæsitum fuisset, an liceret a præfectis prætorio appellare et iure liceret et extarent exempla eorum qui provocaverint: postea publice sententia principali lecta appellandi facultas interdicta est․ credidit enim princeps eos, qui ob singularem industriam explorata eorum fide et gravitate ad huius officii magnitudinem adhibentur, non aliter iudicaturos esse pro sapientia ac luce dignitatis suæ, quam ipse foret iudicaturus.
D.1.11.1.2 Subnixi sunt etiam alio privilegio præfecti prætorio, ne a sententiis eorum minores ætate ab aliis magistratibus nisi ab ipsis præfectis prætorio restitui possint.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
