Codex Theodosianus 9.2.2
inscriptio Impp․ val (entini) anus et Valens aa․ Valentino consulari Piceni․
CT.9.2.2 Quisquis fuerit, quem crimen pulsat, quem negotium tangit, conprehensum eum iudex sub custodia constituat atque ita vel causæ meritum vel personæ qualitatem ad nos referat, vel, si longius fuerimus, ad inlustres viros præfectos prætorio, sive ad magistros militum, si militaris fuerit persona, ne sub specie vel veræ vel ementitæ dignitatis facinora dilabantur․ Dabimus enim formam, quam unusquisque iudex sequetur in eo, qui reus fuerit inventus․ Interim ille, qui in suspicionem venerit negotii criminalis, cuiuscumque honoris esse dicatur, conprehensus ex officio non recedat․
subscriptio Dat․ XI kal․ feb․ Med (iolano) Val (entini) ano et Valente aa․ conss․ (365 Ian.22)
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
