Codex Theodosianus 9.1.13
inscriptio Imppp․ Valens, Gra (ti) anus et val (entini) anus aaa. ad senatum․
CT.9.1.13 Post alia: Provincialis iudex vel intra Italiam, cum in eius disceptationem criminalis causæ dictio adversum senatorem inciderit, intendendi quidem examinis et cognoscendi causas habeat potestatem, verum nihil de animadversione decernens integro non causæ, sed capitis statu referat ad scientiam nostram vel ad inclytas potestates․ Referent igitur præsides et correctores, item consulares, vicarii quoque, proconsules de capite, ut diximus, senatorio negotii examine habito․ Referant autem de suburbanis provinciis iudices ad præfecturam sedis urbanæ, de ceteris ad præfecturam prætorio․ Sed præfecto urbis cognoscenti de capite senatorum spectatorum maxime virorum iudicium quinquevirale sociabitur et de præsentibus et administratorum honore functis licebit adiungere sorte ductos, non sponte delectos. Et cetera.
subscriptio Lecta in senatu III id․ feb․ Valente V et Valentiniano aa․ conss․ (376 febr․ 11)
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
