Codex Theodosianus 8.7.9
inscriptio IMPP․ VALENTINIANUS ET VALENS AA․ AD GERMANIANUM P (RÆFECTUM) P (RÆTORI) O.
CT.8.7.9 Qui de ordinariorum officiis iudicum vel amplitudinis tuæ, exceptis his, qui cornicularii honore perfuncti sunt vel his, qui secundum legem purpuram nostram adorarunt, inter protectores domesticos vel scholares militant, ad eius, quod declinare temptarunt, muneris functionem et ad necessitates constringantur mancipatus.
subscriptio DAT․ VII ID․ APRIL․ REMIS GRATIANO ET DAGALAIFO CONSS․ (366 Apr․ 7).
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
