Codex Theodosianus 8.7.21
inscriptio IMPP․ THEODOSIUS ET VALENTINIANUS AA․ HIERIO P (RÆFECTO) P (RÆTORI) O.
CT.8.7.21 Nemo aliter ad tuæ sublimitatis admittatur officium, nisi eum emissa ex sacris scriniis probatoria consecrarit․ Quod et in ceteris officiis, quibus similis erat consuetudo militiæ, diverso quidem modo, sed pari diligentia sublimitas tua iubeat custodiri, sed in his quoque, id est virorum spectabilium proconsulis Asiæ, com (itis) Orientis, præfecti Augustalis et vicariorum, quos etiam monuimus sub viginti interminatione librarum auri Irenarchas quoque et actuarios, et cornicularios tam classium urbi Constantinopolitanæ quam thymelæ equorumque currulium civitatum diversarum non aliter, nisi, ut consueverat, manus sanxerit principalis, præcipiat ordinari․ Quin si quis talis sub tua fuerit iudicatione convictus, profecto irritis his, quæ vetita contrectavit, etiam congruam indignationem incurret, his retentis in suo ordine et gradu militiæ, qui qualitercumque ad præsentem diem admissi sunt.
subscriptio ET CETERA․ DAT․ X KAL․ IUL․ NICOMEDIÆ DD․ NN․ THEODOSIO XII ET VALENTINIANO II AA․ CONSS. (426 Iun․ 22).
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
