Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Codex Theodosianus 8.7.16

DE DIVERSIS OFFICIIS ET APPARITORIBUS ET PROBATORIIS EORUM

inscriptio IMPPP․ GRATIANUS, VALENTINIANUS AA․ ET ARCADIUS A․ AD PRINCIPIUM P (RÆFECTUM) P (RÆTORI) O.

CT.8.7.16 Præter eos, qui de officio eminentium potestatum numero stipendiorum et curriculis evolutis urbique præfecti, vicariæ etiam potestatis, serenitatis nostræ annis singulis adtingere purpuram venerarique præcepti sunt, nulli prorsus vel ex eo numero vel illorum certe, qui provincialia officia peregerunt, tranquillitatis nostræ muricem adorare sit liberum omnium suffragiorum obreptione cessante.

CT.8.7.16.1 Adeo autem unumquemque ea, quibus vel sponte initiatus est vel suorum retinetur consortio maiorum, non sinimus civilium officiorum sacramenta defugere, ut etiam ad palatina hos adque agentum in rebus transire vetemus officia, nisi omnibus expeditis, quæ eorum peragi poscit ordo militiæ.

CT.8.7.16.2 Si quis igitur ea, quæ sunt salubriter cauta violarit, non solum se ilico sciat esse retrahendum, verum etiam bonorum media parte multandum ac mancipatus statim muneri subiugandum, ita ut per hoc tempus, quod hac lege præscriptum est, istius functionis muneri se norit esse subdendum.

CT.8.7.16.3 Omnes itaque iudices civilis arbitrii tua magnificentia moneat curam his oportere inesse quam maximam, ne quis apparitionis propriæ desertorem ad indebitam adspirare patiatur․ Retrahi enim oportet contumacem ac legis laqueis implicari.

subscriptio DAT․ XIIII KAL․ OCT․ AQUIL (EIA) ARCADIO A․ I ET BAUTONE V․ C․ CONSS․ (385 Sept․ 18).

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑