Codex Theodosianus 8.7.13
inscriptio IMPPP․ VALENTINIANUS, VALENS ET GRATIANUS AAA․ AD ROMANUM COM (ITEM) AFRIC (Æ) .
CT.8.7.13 Numquam officiales iudicum in quolibet militum numero deputentur; probatos enim eius officii, in quo parent, appellatione congruit nominari․ si qui sane in quolibet numero ex apparitoribus præsidentium nunc repperientur adscripti neque pastui primipili deteguntur obnoxii, hique armis gestandis pro statura ac robore corporis idonei sunt, revocentur ad numeros, quibus de more hactenus deputati sunt.
subscriptio DAT․ III KAL․ IUL․ MODESTO ET ARINTHÆO CONSS․ (372 Iun․ 29).
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
