Codex Theodosianus 8.5.8
inscriptio IMP․ CONSTANTINUS A.AD TAURUM P (RÆFECTUM) P (RÆTORI) O.
CT.8.5.8 Evectiones ab omnibus postulentur, quacumque conspicui fuerint dignitate; non enim debet esse umquam efficax usurpatio, quæ possit animalibus publici cursus inferre perniciem․ quod si quis putaverit resistendum et sine evectione iter facere detegitur, ubi repertus fuerit, eundem iussimus detineri ac de eius nomine ad prudentiam tuam et ad musonium clarissimum virum comitem et magistrum officiorum referri․
CT.8.5.8.1 Statuimus rædæ mille pondo tantummodo superponi, birotæ ducenta, veredo triginta; non enim ampliora onera perpeti videntur.
CT.8.5.8.2 Octo mulæ iungantur ad rædam æstivo videlicet tempore, hiemali decem; birotis trinas sufficere iudicavimus․ adque hæc cuncta regionibus præstitutos curare præcipimus poena eis proposita.
subscriptio DAT․ VIII KAL․ IUL․ MED (IOLANO) CONSTANTIO A․ VIIII ET IULIANO CÆS․ II CONSULIBUS. (357 [356] Iun․ 24).
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
