Codex Theodosianus 8.5.47
inscriptio IMPPP․ GRATIANUS, VALENTINIANUS ET THEODOSIUS AAA․ CYNEGIO P (RÆFECTO) P (RÆTORI) O.
CT.8.5.47 Rædæ mille librarum onus imponi debet, carro sescentarum nec amplius addito eo, ut aurum ceteræque species largitionales non ad libidinem prosecutorum vel susceptorum, sed aptis oneri ac ponderi vehiculis deferantur․ quibus utique non licebit sub capitalis exitii minis quicquam oneris privati secus quam lex nostra præscribit imponere neque alios mercede subvehendos velut proposita licitatione conducere, exceptis his quos necessitas prosecutionis adiunxerit.
CT.8.5.47.1 Et quoniam veredorum quoque cura pari ratione tractanda est, sexaginta libras sella cum frenis, triginta quinque vero averta non transeat, ea condicione, ut, si quis præscripta moderaminis imperatorii libramenta transscenderit, eius sella in frusta cædatur, averta vero fisci viribus deputetur.
subscriptio DAT․ XV KAL․ IUL․ CONST (ANTINO) P (OLI) ARCADIO A․ I ET BAUTONE CONSS. (385 Iun․ 17).
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
