Codex Theodosianus 8.5.40
inscriptio IMPPP․ GRATIANUS, VALENTINIANUS ET THEODOSIUS AAA․ FLORO P (RÆFECTO) P (RÆTORI) O.
CT.8.5.40 Iudicibus faciendæ evectionis copiam denegamus cum id nostro numini et vestris tantum sit potestatibus reservandum․ his enim tantum ambulandi facultatem iudices ex suo arbitrio præbituri sunt, quos in transmissione largitionalium titulorum prosecutores viderint constitutos, scituri, si definitionem nostram excesserint, se quidem XXV auri libris, officium vero quinquaginta esse multandos.
CT.8.5.40.1 Sane ut etiam agendi itineris possit esse moderatio, seni veredi, singulæ etiam rædæ per dies singulos dimittantur.
subscriptio DAT․ X KAL․ AUG․ CONST (ANTINO) P (OLI) ANTONIO ET SYAGRIO CONSS․ (382 Iul․ 23)․
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
