Codex Theodosianus 8.5.4
inscriptio IMP․ CONSTANTINUS A․ MENANDRO.
CT.8.5.4 Certis nuntiis compertum est, quod plures veluti sibi ac necessitatibus propriis petitas angarias taxato pretio distrahunt․ Quamvis itaque raro posthac et non nisi merentibus evectiones præbendæ sint, omnes tamen, qui ubique sunt cursus publici observatione districti, inquirant, si quis in hoc genere criminis possit intercipi, ut emptor et venditor in insulam relegentur, illis etiam, qui observare iussi sunt, pro dissimulatione vel neglegentia idem supplicium luituris.
CT.8.5.4.1 Non improbum tamen est, si is, qui angarialem habet copiam, ad tutelam vitæ vel laborem adeundum itineris pro solacio sibi quendam sociaverit․ namque hoc factum meretur veniam nec latere poterit explorantes; illud poena superius dicta plectendum est․ Super qua re proconsules rectores provinciarum præfectos vehiculorum adque omnes, qui cursui publico præsunt, admoneri conveniet.
subscriptio DAT․ X KAL․ IUL․ CONSTANTINO A․ VII ET CONSTANTIO CÆSARE CONSS. (326 Iun․ 22).
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
