Codex Theodosianus 8.5.35
inscriptio IMPPP․ VAL (ENS) , GRAT (IANUS) ET VAL (ENTINI) ANUS AAA․ AD AUXONIUM P (RÆFECTUM) P (RÆTORI) O.
CT.8.5.35 A nullo umquam oppido aut frequenti civitate, mansione denique adque vico uno die ultra quinque veredorum numerus moveatur, ac si quis eorum, qui præpositi vocantur aut mancipes, publico denique cursui nomine aliquo præsunt, hunc quem præscripsimus modum patiatur excedi, severissime sinceritatis tuæ auctoritate compescetur: aut militans exauctorationem subibit aut decurio vel manceps relegatione annua plectetur․ Ii autem, qui suprascriptum numerum supergredi molientur, cuiuscumque sint honoris aut nominis, quinque argenti libris in unius veredi usurpatione multentur.
CT.8.5.35.1 Si tamen necessitas maior coegerit, super sollemnem numerum iubemus admitti quos aut sacras litteras ferre constiterit aut habere in evectionibus adnotatum, ut aliqua de causa instantius ire iubeantur, quod vel spectabilis viri officiorum magistri vel sinceritatis tuæ litteris oportebit adscribi, ut exstet evidens causa, quæ præscriptum legis excedat.
CT.8.5.35.2 In vehiculis etiam hac volumus ratione moderari, ne supra assium numero ræda moveatur․ Quod facinus sublimis auctoritas tua si contra vetitum cernat admitti, pro motu suo severitate cohibebit.
subscriptio DAT․ XII KAL․ MAI․ TREVIRIS VALENTE VI ET VALENTINIANO II AA․ CONSS. (378 Apr․ 20).
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
