Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Codex Theodosianus 8.5.3

DE CURSU PUBLICO ANGARIIS ET PARANGARIIS

inscriptio IMP․ CONSTANTINUS A․ AD ACINDYNUM P (RÆFECTUM) P (RÆTORI) O.

CT.8.5.3 Præsidibus et rationalibus ceterisque, quibus propterea res publica et annonas et alimenta pecoribus subministrat, usurpandi agminalis seu paraveredi licentia derogetur․ Quibus illud quoque licere non patimur, ne quid de provincialibus citra ordinem poscant nisi hi tantum, quorum fides cognita est, cum usus necessitatis exegerit․ Vestræ vero gravitatis ubi ratio exegerit, cursus publicus præsto est, quibus si a publico itinere aliqua militari via devertendum fuerit, ubi evectio non erit, publicis utemini agminalibus, sed modice et temperate tantum ad usum proprium necessariis․ Quæ res si neglecta fuerit, vobis æstimationis vestræ notam incurrentibus præsides periculum sustinebunt, cum super hac re exploratores iam missi sint․ Quæ enim mala provincialibus inferantur, conici ex eo etiam potest, quod nostris itineribus, quos publica utilitas movet, magna atque anxia dispositione vix vicenorum agminalium numerus subministrari queat.

subscriptio P (RO) P (OSITA) XV KAL․ MART․ CONSTANTINO A․ VII ET CONSTANTIO CÆS․ CONSS. (326 [339] Febr․ 15).

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑