Codex Theodosianus 8.5.23
inscriptio IMPP․ VALENTINIANUS ET VALENS AA․ MAMERTINO P (RÆFECTO) P (RÆTORI) O.
CT.8.5.23 Ad procurationem clavularii cursus eligendi sunt ex eo hominum genere, qui in provinciis codicillis comitivæ et præsidatus aut rationum epistulis honorariis nixi ab omnium se civilium et publicorum officiorum ministerio removerunt․ His tamen ab hac molestia segregatis, qui legationum reverentia, principalium beneficiorum iudiciis, honorem ipsis principibus tradentibus sunt adepti vel qui emeritis officiis palatinis missione donati sunt.
CT.8.5.23.1 Locandi autem erunt per singulas mansiones vel quo longius sinceritas tua procurationem eorum existimaverit porrigendam․ in quo negotio si quid neglectum secusve gestum fuerit, ad eorum, quidquid peccatum erit, crimen invidiamque referetur.
CT.8.5.23.2 Quanto autem tempore unusquisque iniuncti officii sarcinam debeat sustinere, celsitudinis tuæ arbitriis relinquimus sanciendum․
CT.8.5.23.3 Qui viri et evectiones commeantium exactissima cura inspicere debebunt et animalibus alimenta, quæ fiscus noster suggerit, ministrare.
subscriptio DAT․ VI ID․ MART․ MED (IOLANO) VALENTINIANO ET VALENTE AA․ CONSS․ (365 mart․ 10).
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
