Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Codex Theodosianus 8.5.12

DE CURSU PUBLICO ANGARIIS ET PARANGARIIS

inscriptio IMP․ IULIANUS A․ AD MAMERTINUM P (RÆFECTUM) P (RÆTORI) O.

CT.8.5.12 Quoniam cursum publicum fatigavit quorundam inmoderata præsumptio et evectionum frequentia, quas vicaria potestas et præsidum adque consularium officia prorogare non desinunt, curam ac sollicitudinem huius rei nos subire compulsi faciendarum evectionum licentiam cunctis abduximus․ Exceptis igitur vobis nulli evectionem licebit facere de cetero․ Sed ut necessitates publicæ impleantur, vicariis denas vel duodenas evectiones manu mea perscriptas ipse permittam, præsidibus vero binas annuas faciat vestra sublimitas, quibus ad separatas provinciarum secretasque partes necessariis ex causis officiales suos dirigere possint․ sed his quoque nostra etiam mansuetudo evectiones singulas dabit, ut ad nos referre possint, cum id fieri necessitas quædam exegerit.

subscriptio ACC․ VIII KAL․ MART․ SYRACUSIS MAMERTINO ET NEVITTA CONSS. (362 Febr․ 22).

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑