Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Codex Theodosianus 8.4.7

DE COHORTALIBUS PRINCIPIBUS CORNICULARIIS ET PRIMIPILARIBUS

inscriptio IMP․ CONSTANTIUS A․ AD TAURUM P (RÆFECTUM) P (RÆTORI) O.

CT.8.4.7 Beneficiarii vel officiales rationalis, si exhibitione cursus seu primipili necessitate neglecta, interversa etiam ratione fiscali ad ecclesias putaverint transeundum, curialium retrahantur exemplo․ si vero obnoxii ratiociniis vel necessitatibus non sint, sub notione iudicum officiis consentientibus, si id probabilis vitæ studium postularit, transferantur nec cessionem metuant facultatum․ Quod si clandestinis artibus putaverint irrependum, ad curialium similitudinem duas concedant liberis aut, si proles defuerit, propinquis e propria substantia portiones tertiam sibimet retenturi; sin vero propinquorum necessitudo defuerit, geminæ portiones officiis, in quibus militant, relinquantur portione tertia tantummodo retentata.

subscriptio DAT․ IIII KAL․ SEPT․ TAURO ET FLORENTIO CONSS․ (361 Aug․ 29).

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑