Codex Theodosianus 8.4.6
inscriptio IMP․ CONSTANTIUS A․ AD TAURUM P (RÆFECTUM) P (RÆTORI) O.
CT.8.4.6 Primipilaribus, qui ad pascendos milites sollemniter ad limitem destinantur, gravia sustinentibus detrimenta hoc modo credidimus consulendum, ut duces, qui multa eis extorquere firmantur, nomine munerum vel sportulæ nihil amplius percipiant quam percipiebant patre nostro perennis memoriæ regent[ e ] rem publicam, ita ut species a primipilaribus ipsa præstetur nec in nummum aurumve dirigatur, ne super inmensitate pretiorum necessitas conquerendi exsurgat․ Hac igitur remota iniuria idonei mittantur, qui ex more susceptis omnibus alimoniis militaribus easdem pervehere contendant, actis apud rectorem provinciæ conficiendis, per quæ designabitur, quantus specierum modus in usum alimoniæ militaris a primipilaribus præbeatur et quid ob munera ducibus mittenda vel sportulam, cuius habet notitiam officium præsidale.
subscriptio DAT․ EPISTULA PRÆFECTO, CUI HÆC SACRA FUERAT ANTELATA, XI KAL․ IUN․ MED (IOLANO) DATIANO ET CEREALE CONSS․ (358 Mai․ 22).
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
