Codex Theodosianus 8.4.30
inscriptio IMPP․ THEODOSIUS ET VALENTINIANUS AA․ SIDORO P (RÆFECTO) P (RÆTORI) O․ POST ALIA: EODEM EXEMPLO EUBULO P (RÆFECTO) P (RÆTORI) O ILLYRICI.
CT.8.4.30 Si cohortalis apparitor aut obnoxius cohorti ad ullam posthac adspiraverit dignitatem, spoliatus omnibus impetrati honoris insignibus ad statum pristinum revocetur, liberis etiam in tali eius condicione susceptis fortunæ patriæ mancipandis.
CT.8.4.30.1 Si qui vero cohortalis vel subiectus cohorti ullam ante hanc legem gessit militiam aut coeptam dudum etiamnunc gerit aut causidicinam in foro amplissimæ præfecturæ orientis adque illyrici vel urbano profitetur iudicio, in eodem latarum pridem constitutionum sanctio observetur.
CT.8.4.30.2 Post hanc vero legem si quis ex his ausus fuerit ullam affectare militiam, nulla præscriptione temporis muniatur, sed ad condicionem propriam retrahatur, ne ipse vel eius liberi post talem ipsius statum procreati quod cohorti debetur valeant declinare.
subscriptio DAT․ III NON․ APRIL․ CONST (ANTINO) P (OLI) ISIDORO ET SENATORE CONSS․ (436 Apr․ 3).
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
