Codex Theodosianus 8.4.16
inscriptio IMPPP․ VAL (ENTINI) ANUS, THEOD (OSIUS) ET ARCAD (IUS) AAA․ TATIANO P (RÆFECTO) P (RÆTORI) O.
CT.8.4.16 Ordinariorum iudicum apparitores, qui vel speculatorum vel ordinariorum adtigerint gradum, nullo annorum numero, nulla stipendiorum contemplatione laxentur, priusquam primipili pastum digesta ratione compleverint․ Quod si ante debitum locum qui huic functioni habetur obnoxius vel ægri corporis labem vel defessæ senectutis extrema ad impetrandam quietem crediderit prætendenda, non prius otio condonetur, quam omne quod primipilo debetur expenderit.
CT.8.4.16.1 Eos etiam, qui pro sceleribus suis soluto militiæ cingulo addicuntur infamiæ, ne integro peculio sub hac occasione lætentur, ita condignæ ultioni volumus subiacere, ut functioni quoque, quæ extrema militiæ debebatur, nihil ex eorum facultatibus subtrahatur.
subscriptio DAT․ III NON․ MAI․ MED (IOLANO) TIMASIO ET PROMOTO CONSS. (389 Mai․ 5).
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
