Codex Theodosianus 8.18.2
inscriptio IMP․ CONSTANTINUS A․ IULIO SEVERO.
CT.8.18.2 Quum ad patrem aliquid ex materna successione interposita cretione pervenerit, et ad liberos maternarum rerum successiones defluxerint, ita eas haberi placet in parentum potestate, ut dominium tantum possessionis usurpent, alienandi vero licentiam facultatemque non habeant, ut quum ætates legitimæ liberorum ad emancipationem parentes invitaverint, et patresfamilias videre liberos suos voluerint, tertiam partem maternorum bonorum eis filii tanquam muneris causa offerant; quam si suscipiendam patres putaverint, faciendæ divisionis arbitrium permitti oportebit iustitiæ bonorum virorum, per quos facta divisione tertiam partem oblatam parentes ita accipient, ut alienandæ quoque eius partis habeant facultatem, s (i modo ullus potuerit inve) niri, cui placeat hanc am (plecti licentiam, quum omni) modo filios conducat an (niti, ut pio sedulitatis affec) tu mereantur accipere eam, quam (patribus dederint), portionem.
subscriptio DAT․ VII․ ID․ SEPT․ MED (IOLANO) , ACC․ NON․ OCT․ CONSTANTINO A․ V․ ET LICINIO C․ CONSS․ (319 Sept․ 7)
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
