Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Codex Theodosianus 8.18.10

DE MATERNIS BONIS ET MATERNI GENERIS ET CRETIONE SUBLATA

inscriptio IMPP․ THEODOSIUS ET VALENTINIANUS AA․ AD SENATUM․ POST ALIA:

CT.8.18.10 Si sine liberis unus vel una moriatur e filiis, et superstitem fratrem vel fratres, sororem vel sorores et patrem relinquat, sive is emancipatus sive in potestate defecerit, eius portionem, quam ex bonis maternis vel undeunde iure quæsiverit, pater sine dubio consequatur, iugi dominio possidendam.

CT.8.18.10.1 Quod si novercam superduxerit, ea quidem, quæ filius defunctus extrinsecus acquisierat, sibi habeat pater et perpetuo iure dominii possideat, bonorum vero ex matris patrimonio filio, qui defunctus est, quæsitorum solum usumfructum retentet, ad alios filios ex eodem matrimonio natos post eius obitum proprietate reditura․ Et si ante mortem filii domum secundis nuptiis occupavit, similem causam sequatur, ut filio extrinsecus acquisita perpetuo iure possideat, maternarum autem rerum eius solum usumfructum retentet.

CT.8.18.10.2 Quod si filius filiave exstantibus liberis adhuc positi in potestate defecerint, portionis eorum totius solum usumfructum morientis retentet, nepotibus, id est defuncti filiis proprietate servata․ Si vero nepotes tempore mortis maternæ extra avi sint potestatem, ipsi illico in patris sui matrisve successionem vocentur.

subscriptio ET CETERA DAT․ VIII․ ID․ NOV․ RAVENNA, DD․ NN․ THEODOSIO XII ET VALENTIN․ II․ AA․ CONSS. (426 Nov.7)

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑