Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Codex Theodosianus 8.18.1

DE MATERNIS BONIS ET MATERNI GENERIS ET CRETIONE SUBLATA

inscriptio IMP․ CONSTANTINUS A․ CONSULIBUS, PRÆTORIBUS, TRIBUNIS PLEBIS, SENATUI SALUTEM DICIT.

CT.8.18.1 Placuit, salva reverentia et pietate sacris nominibus debita, ut potestas quidem et ius fruendi rebus liberorum suorum in sacris constitutorum, in maternis dumtaxat facultatibus, penes patres maneat, destituendorum autem liberorum eis licentia derogetur.

CT.8.18.1.1 Cesset itaque in maternis dumtaxat successionibus commentum cretionis, et res, quæ ex matris successione fuerint ad filios devolutæ, ita sint in parentum potestate atque dominio, ut fruendi pontificium habeant, alienandi eis licentia derogetur․ Nam maternum patrimonium, quod filiis in potestate constitutis obvenerit, quum patre mortuo sui iuris fuerint, præcipuum habere eos et sine cuiusquam consortio placuit.

CT.8.18.1.2 Quod si pater suum filium patremfamilias videre desiderans, eum emancipaverit, repræsentare ei maternam debebit substantiam, ita ut filius accepto munere libertatis, reique suæ dominus effectus, ne videatur ingratus, tertiam partem custoditæ sibi rei muneris causa parenti offerat, æstimatione, si res dividi coeperint, bonorum virorum arbitrio permittenda, quam tertiam alienare quoque pater, si hoc maluerit, habebit liberam potestatem.

CT.8.18.1.3 Ante emancipationem autem parentes, penes quos maternarum rerum utendi fruendique potestas est, omnem debent tuendæ rei diligentiam adhibere et, quod iure filiis debetur, in examine poscere, et sumptus ex fructibus inpigre facere, et litem inferentibus resistere, atque ita omnia agere, tanquam solidum perfectumque dominium et personam gerant legitimam; ita ut, si quando rem alienare voluerint, emptor vel is, cui res donatur, observet, ne quam partem earum rerum, quas alienari prohibitum est, sciens accipiat vel ignorans․ docere enim pater debet, proprii iuris eam rem esse, quam donat aut distrahit; et emptori, si velit, sponsorem aut fideiussorem licebit accipere, quia nullam poterit præscriptionem opponere filiis quandoque rem suam vindicantibus.

subscriptio DAT․ XV․ KAL․ AUG․ AQUIL (EIÆ) RECITATA APUT VETTIUM RUFINUM P (RÆFECTUM) U (RBI) IN SENATU NON․ SEPT., CONSTANTINO A․ V․ ET LICINIO C․ CONSS․ (319 [315] Iul․ (?)18)

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑