Codex Theodosianus 8.13.1
inscriptio IMPP․ CONSTANTIUS ET CONSTANS AA․ AD PHILIPPUM P (RÆFECTUM) P (RÆTORI) O.
CT.8.13.1 Liceat matribus, si impios filios probare se posse confidunt, publice adire iudicia․ Matrem autem ingenuam liberam libertam libertinam, cui scilicet civitatis romanæ iura quæsita sunt, ita ut queri antiquo iure poterant, accipi audirique decernimus itemque filios filias ingenuos ingenuas, libertos libertas, libertinos libertinas, cives pari condicione romanos․ Secludimus mulierem, quæ in secundi matrimonii foedus innubserit et unius tantum matrimonii mulieribus revocandarum donationum pro dimidia parte decernimus facultatem․ Hic autem, qui a matre impietatis arguitur, quidquid ex eo, quod titulo donationis tenet, eo die, quo controversiæ qualecumque principium iussu iudicantis datur, habere repperitur, huius dimidium victo eripiatur․ Ceterum quæ ante adhuc matre pacifica iure perfecta sunt et ante inchoatum coeptumque iurgium vendita donata mutata in dotem data ceterisque causis legitime alienata, minime revocamus.
CT.8.13.1.1 Actionem vero matris ita personalem esse volumus, ut vindicationis tantum habeat effectum nec in heredem detur nec tribuatur heredi․ Qua re de ceteris vel alterius status vel portentosæ vilitatis abiectæque pudicitiæ satis etiam tacite cautum putamus․ Quis est enim, qui his aliquid arbitretur tribuendum esse, cum etiam illis, quæ iure, secundas tamen contraxerunt nuptias, nihil ex his privilegiis tributum esse velimus?
subscriptio DAT․ XII KAL․ OCT․ LIMENIO ET CATULLINO CONSS․ (349 Sept․ 20).
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
