Codex Theodosianus 8.12.5
inscriptio IMP․ CONSTANTINUS A․ AD SEVERUM COM (ITEM) HISPANIARUM.
CT.8.12.5 Data iam pridem lege statuimus, ut donationes interveniente actorum testificatione conficiantur․ Quod vel maxime inter necessarias coniunctissimasque personas convenit custodiri, si quidem clandestinis ac domesticis fraudibus facile quidvis pro negotii opportunitate confingi potest vel id quod vere gestum est aboleri․ cum igitur ne liberos quidem ac parentes lex nostra ab actorum confectione secernat, id, quod necessario super donationibus apud acta conficiendis iam pridem statuimus, universos teneat, salvo tamen iuris privilegio, quod liberis et parentibus suffragatur, scilicet ne traditionis vel mancipationis sollemnitas sit necessaria.
subscriptio DAT․ IIII NON․ MAI․ CONST (ANTINO) P (OLI) , DALMATIO ET ZENOFILO CONSS․ (333 Mai․ 4).
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
