Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Codex Theodosianus 8.12.3

DE DONATIONIBUS

inscriptio IMP․ CONSTANTINUS A․ AD CASSIUM P (RÆFECTUM) U (RBI) .

CT.8.12.3 Promulgatum dudum est donationes nullo alio modo firmas posse detineri, nisi apud actorum contestationem confectæ fuerint․ Sed quia multi aliena vel non pleno iure ad se pertinentia donantes extra patriam et provinciam, in qua possident, acta conficiunt, placet, ut nulli liceat extra provinciam laremque suum donationum instrumenta apud acta allegare, sed in quo domicilium habuerit adque possessiones constitutæ sunt, aput suum ordinarium iudicem vel, si eum abesse contigerit, aput curatorem municipalesve eiusdem civitatis․ Nam si hoc prætermissum fuerit, nullam firmitatem habere donationes sancimus.

subscriptio DAT․ KAL․ MAI․ ROM (A) SABINO ET RUFINO CONSS․ (316 [?] Mai․ 1).

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑