Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Codex Theodosianus 8.12.2

DE DONATIONIBUS

inscriptio IMP․ CONSTANTINUS A․ ACONIO CATULLINO PROCONS (ULI) AFRIC (Æ) .

CT.8.12.2 Si quis in emancipatum minorem, priusquam fari possit aut habere rei quæ sibi donatur affectum, italicum sive stipendiarium fundum crediderit conferendum, omne ius compleat instrumentis ante præmissis et inductione corporaliter impleta․ Quod propter adtestationem fidei per eum servum, quem idoneum esse constiterit, transigi placuit, qui eo usque in statu suo permanebit, donec is, cuius facultatibus cesserit, annos lætoriæ legis egressus legitimam compleverit ætatem, quo tunc demum, si eius integritas ac fides fuerit comprobata, si ita sederit possidentibus, libertatis præmium consequatur.

subscriptio DAT․ XII KAL․ MAI․ SERDICÆ SABINO ET RUFINO CONSS․ (316 [?] Apr․ 20).

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑